1.
Advenit deinde maximi discriminis dies, quo Caesar Antoniusque productis
classibus pro salute alter, in ruinam alter terrarum orbis dimicavere.
2.
Dextrum navium Iulianarum cornu M. Lurio commissum, laevum Arruntio,
Agrippae omne classici certaminis arbitrium; Caesar ei parti destinatus, in
quam a fortuna vocaretur, ubique aderat. Classis Antonii regimen Publicolae
Sosioque commissum. At in terra locatum exercitum Taurus Caesaris, Antonii
regebat Canidius.
3.
Ubi initum certamen est, omnia in altera parte fuere, dux, remiges, milites,
in altera nihil praeter milites. Prima occupat fugam Cleopatra. Antonius fugientis reginae quam pugnantis militis
sui comes esse maluit, et imperator, qui in desertores saevire debuerat,
desertor exercitus sui factus est. Illis etiam detracto capite in longum
fortissime pugnandi duravit constantia
4.
et desperata victoria in mortem dimicabatur. Caesar, quos ferro poterat
interimere, verbis mulcere cupiens clamitansque et ostendens fugisse Antonium,
quaerebat, pro quo et cum quo pugnarent.
5.
At illi cum diu pro absente dimicassent duce, aegre summissis armis
cessere victoriam, citiusque vitam veniamque Caesar promisit, quam illis ut eam
precarentur persuasum est; fuitque in confesso milites optimi imperatoris,
imperatorem fugacissimi militis functum officio,
6.
ut dubites, suone an Cleopatrae arbitrio victoriam temperaturus fuerit,
qui ad eius arbitrium direxerit fugam. Idem locatus in terra fecit exercitus,
cum se Canidius praecipti fuga rapuisset ad Antonium.
|