Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput LXXXVII1. Proximo deinde anno persecutus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris metus spiritum reddidit. 2. Fuitque et fortuna et clementia Caesaris dignum, quod nemo ex iis, qui contra eum arma tulerant, ab eo iussuve eius interemptus est. D. Brutum Antonii interemit crudelitas. Sextum Pompeium ab eo devictum idem Antonius, cum dignitatis quoque servandae dedisset fidem, etiam spiritu privavit. 3. Brutus et Cassius ante, quam victorum experirentur animum, voluntaria morte obierunt. Antonii Cleopatraeque quis fuisset exitus narravimus. Canidius timidius decessit, quam professioni ei, qua semper usus erat, congruebat. Ultimus autem ex interfectoribus Caesaris Parmensis Cassius morte poenas dedit, ut dederat Trebonius primus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |