1. Dum bello Actiaco Alexandrinoque Caesar
imponit ultimam manum, M. Lepidus, iuvenis forma quam mente melior, Lepidi
eius, qui triumvir fuerat rei publicae constituendae, filius, Iunia Bruti
sorore natus, interficiendi, simul in urbem revertisset, Caesaris consilia
inierat.
2.
Erat tunc urbis custodiis
praepositus C. Maecenas equestri, sed splendido genere natus, vir, ubi res
vigiliam exigeret, sane ex omnis, providens atque agendi sciens, simul vero
aliquid ex negotio remitti posset, otio ac mollitiis paene ultra, feminam
fluens, non minus Agrippa Caesari carus, sed minus honoratus (quippe vixit
angusti clavi plene contentus), nec minora consequi potuit, sed non tam
concupivit.
3.
Hic speculatus est per summam
quietem ac dissimulationem praecipitis consilia iuvenis et mira celeritate
nullaque cum perturbatione aut rerum aut hominum oppresso Lepido inmane novi ac
resurrecturi belli civilis restinxit initium. Et ille quidem male consultorum
poenas exsolvit. Aequetur praedictae iam Antistü Servilia Lepidi uxor,
quae vivo igni devorato praematura morte immortalem nominis sui pensavit
memoriam.
|