1.
Caesar autem reversus in Italiam atque urbem quo occursu, quo favore hominum
omnium generum, aetatum, ordinum exceptus sit, quae magnificentia triumphorum
eius, quae fuerit munerum, ne in operis quidem iusti materia, nedum huius tam
recisi digne exprimi potest.
2.
Nihil deinde optare a dis homines, nihil dii hominibus praestare
possunt, nihil voto concipi, nihil felicitate consummari, quod non Augustus
post reditum in urbem rei publicae populoque Romano terrarumque orbi
repraesentaverit.
3.
Finita vicesimo anno bella civilia, sepulta externa, revocata pax, sopitus
ubique armorum furor, restituta vis legibus, iudiciis auctoritas, senatui
maiestas, imperium magistratuum ad pristinum redactum modum, tantummodo octo
praetoribus adlecti duo. Prisca illa et antiqua rei publicae forma revocata.
4.
Rediit cultus agris, sacris honos, securitas hominibus, certa cuique
rerum suarum possessio; leges emendatae utiiiter, latae salubriter; senatus
sine asperitate nec sine severitate lectus. Principes viri triumphisque et amplissimis honoribus functi adhortatu
principis ad ornandam urbem inlecti sunt. Consulatus tantummodo usque ad
undecimum quin continuaret Caesar,
5.
cum saepe obnitens repugnasset, impetrare non potuit: nam dictaturam
quam pertinaciter ei deferebat populus, tam constanter repulit. Bella sub
imperatore gesta pacatusque
6.
victoriis terrarum orbis et tot extra Italiam domique opera omne aevi
sui spatium impensurum in id solum opus scriptorem fatigarent: nos memores
professionis universam imaginem principatus eius oculis animisque subiecimus.
|