1.
Dum pacatur occidens, ab oriente ac rege Parthorum signa Romana, quae Crasso
oppresso Orodes, quae Antonio pulso filius eius Phraates ceperant, Augusto
remissa sunt. Quod cognomen illi iure Planci sententia consensus universi
senatus populique Romani indidit.
2.
Erant tamen qui hunc felicissimum statum odissent: quippe L. Murena et
Fannius Caepio diversis moribus (nam Murena sine hoc facinore potuit videri
bonus, Caepio et ante hoc erat pessimus) cum iniissent occidendi Caesaris
consilia, oppressi auctoritate publica, quod vi facere voluerant, iure passi
sunt.
3.
Neque multo post Rufus Egnatius, per omnia gladiatori quam senatori
propior, collecto in aedilitate favore populi, quem extinguendis privata
familia incendiis in dies auxerat, in tantum quidem, ut ei praeturam
continuaret, mox etiam consulatum petere ausus, cum esset omni flagitiorum
scelerumque conscientia mersus nec melior illi res familiaris quam mens foret,
adgregatis simillimis sibi interimere Caesarem statuit, ut quo salvo salvus
esse non poterat, eo sublato moreretur.
4.
Quippe ita se mores habent,
ut publica quisque ruina malit occidere quam sua proteri et idem passurus minus
conspici. Neque hic prioribus in occultando felicior fuit, abditusque
carceri cum consciis facinoris mortem dignissimam vita sua obiit.
|