1. Hoc tractu temporum Ti. Claudius
Nero, quo trimo, ut praediximus, Livia, Drusi Claudiani filia, despondente Ti.
Nerone, cui ante nupta fuerat, Caesari nupserat,
2.
innutritus caelestium praeceptorum disciplinis, iuvenis genere, forma,
celsitudine corporis, optimis studiis maximoque ingenio instructissimus, qui
protinus quantus est, sperari potuerat visuque praetulerat principern,
3.
quaestor undevicesimum annum agens capessere coepit rem publicam
maximamque difficultatem annonae ac rei frumentariae inopiam ita Ostiae atque
in urbe mandatu vitrici moderatus est, ut per id, quod agebat, quantus evasurus
esset, eluceret.
4.
Nec multo post missus ab eodem vitrico cum exercitu ad visendas
ordinandasque, quae sub Oriente sunt, provincias, praecipuis omnium virtutum
experimentis in eo tractu editis, cum legionibus ingressus Armeniam, redacta ea
in potestatem populi Romani regnum eius Artavasdi dedit. Quin rex quaque
Parthorum tanti nominis fama territus liberos suos ad Caesarem misit obsides.
|