1.
Sensit terrarum orbis digressum a custodia Neronem urbis: nam et Parthus
desciscens a societate Romana adiecit Armeniae manum et Germania, aversis
domitoris sui oculis, rebellavit.
2.
At in urbe eo ipso anno, quo magnificentissimis gladiatorii muneris
naumachiaeque spectaculis divus Augustus abhinc annos triginta se et Gallo
Caninio consulibus, dedicato Martis templo animos oculosque populi Romani repleverat,
foeda dictu memoriaque horrenda in ipsius domo tempestas erupit.
3.
Quippe filia eius Iulia, per omnia tanti parentis ac viri immemor,
nihil, quod facere aut pati turpiter posset femina, luxuria libidineve infectum
reliquit magnitudinemque fortunae suae peccandi licentia metiebatur, quidquid
liberet pro licito vindicans.
4.
Tum Iulus Antonius, singulare exemplum clementiae Caesaris, violator
eius domus, ipse sceleris a se commissi ultor fuit (quem victo eius patre non
tantum incolumitate donaverat, sed sacerdotio, praetura, consulatu, provinciis
honoratum, etiam matrimonio sororis suae filiae in artissimam adfinitatem
receperat),
5.
Quintiusque Crispinus, singularem nequitiam supercilio truci protegens,
et Appius Claudius et Sempronius Gracchus ac Scipio aliique minoris nominis
utriusque ordinis viri, quas cuiuslibet uxore violata poenas pependissent,
pependere, cum Caesaris filiam et Neronis violassent coniugem. Iulia relegata
in insulam patriaeque et parentum subducta oculis, quam tamen comitata mater
Scribonia voluntaria exilii permansit comes.
|