1.
Breve ab hoc intercesserat spatium, cum C. Caesar ante aliis provinciis ad
visendum obitis in Syriam missus, convento prius Ti. Nerone, cui omnem honorem
ut superiori habuit, tam varie se ibi gessit, ut nec laudaturum magna nec
vituperaturum mediocris materia deficiat. Cum rege Parthorum, iuvene
excelsissimo, in insula quam amnis Euphrates ambiebat, aequato utriusque partis
numero coiit.
2.
Quod spectaculum stantis ex diverso hinc Romani, illinc Parthorum
exercitus, cum duo inter se eminentissima imperiorum et hominum coirent capita,
perquam clarum et memorabile sub initia stipendiorum meorum
3.
tribuno militum mihi visere contigit: quem militiae gradum ante sub
patre tuo, M. Vinici, et P. Silio auspicatus in Thracia Macedoniaque, mox
Achaia Asiaque et omnibus ad Orientem visis provinciis et ore atque utroque
maris Pontici latere, haud iniucunda tot rerum, locorum, gentium, urbium
recordatione perfruor. Prior
Parthus apud Gaium in nostra ripa, posterior hic apud regem in hostili epulatus
est.
|