1.
Sed fortuna, quae subduxerat spem magni nominis, iam tum rei publicae sua
praesidia reddiderat: quippe ante utriusque horum obitum patre tuo P. Vinicio
consule Ti. Nero reversus Rhodo incredibili laetitia patriam repleverat. Non est diu cunctatus Caesar Augustus;
2.
neque enim quaerendus erat
quem legeret, sed legendus qui eminebat.
3.
Itaque quod post Lucii mortem
adhuc Gaio vivo facere voluerat atque vehementer repugnante Nerone erat
inhibitus, post utriusque adulescentium obitum facere perseveravit, ut et
tribuniciae potestatis consortionem Neroni constitueret, multum quidem eo cum
domi tum in senatu recusante, et eum Aelio Cato C. Sentio consulibus V. Kal.
Iulias, post urbem conditam annis septingentis quinquaginta quattuor, abhinc
annos septem et viginti adoptaret. Laetitiam illius diei concursumque civitatis
4.
et vota paene inserentium
caelo manus spemque conceptam perpetuae securitatis aeternitatisque Romani
imperii vix in illo iusto opere abunde persequi poterimus, nedum hic implere
temptemus,
5.
contenti id unum dixisse quam
ille omnibus faustns fuerit. Tum refulsit certa spes liberorum parentibus,
viris matrimoniorum, dominis patrimonii, omnibus hominibus salutis, quietis,
pacis, tranquillitatis, adeo ut nec plus sperari potuerit nec spei responderi
felicius.
|