1.
Intrata protinus Germania, subacti Canninefates, Attuarii, Bructeri, recepti
Cherusci (gentis eius Arminius mox nostra clade nobilis), transitus Visurgis,
penetrata ulteriora, cum omnem partem asperrimi et periculosissinu belli Caesar
vindicaret sibi, iis, quae minoris erant discriminis, Sentium Saturninum, qui
iam legatus patris eius in Germania fuerat, praefecisset,
2.
virum multiplicem virtutibus, gnavum, agilem, providum militariumque
officiorum patientem ac peritum pariter, sed eundem, ubi negotia fecissent
locum otio, liberaliter lauteque eo abutentem, ita tamen, ut eum splendidum
atque hilarem potius quam luxuriosum aut desidem diceres. De cuius viri claro
ingenio celebrique consulatu praediximus.
3.
Anni eius aestiva usque in mensem Decembrem producta inmanis emolumentum
fecere victoriae. Pietas sua Caesarem paene obstructis hieme Alpibus in urbem
traxit, at tutela imperii eum veris initio reduxit in Germaniam, in cuius
mediis finibus ad caput Lupiae fluminis hiberna digrediens princeps locaverat.
|