1.
Rumpit interdum, interdum moratur
proposita hominum fortuna. Praeparaverat iam hiberna Caesar ad Danubium
admotoque exercitu non plus quam quinque dierum iter a primis hostium aberat,
2.
legionesque quas Saturninum admovere
placuerat, paene aequali divisae intervallo ab hoste intra paucos dies in
praedicto loco cum Caesare se iuncturae erant, cum universa Pannonia, insolens
longae pacis bonis, adulta viribus, Delmatia omnibusque tractus eius gentibus
in societatem adductis consilii, arma corripuit.
3.
Tum necessaria gloriosis praeposita neque tutum visum abdito in
interiora exercitu vacuam tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium
nationumque, quae rebellaverant, omnis numerus amplius octingentis milibus
explebat; ducenta fere peditum colligebantur armis habilia, equitum novem.Cuius
immensae multitudinis,
4.
parentis acerrimis ac peritissimis ducibus, pars petere Italiam
decreverat iunctam sibi Nauporti ac Tergestis confinio, pars in Macedoniam se
effuderat, pars suis sedibus praesidium esse destinaverat. Maxima duobus Batonibus ac Pinneti duribus
auctoritas erat.
5.
Omnibus autem Pannoniis non disciplinae
tantummodo, sed linguae quoque notitia Romanae, plerisque etiam litterarum usus
et familiaris animorum erat exercitatio. Etaque hercules nulla umquam natio tam
mature consilio belli bellum iunxit ac decreta patravit.
6.
Oppressi cives Romani,
trucidati negotiatores, magnus vexillariorum numerus ad internecionem ea in
regione, quae plurimum ab imperatore aberat, caesus, occupata armis Macedonia,
omnia et in omnibus locis igni ferroque vastata. Quin etiam tantus huius belli
metus fuit, ut stabilem illum et firmatum tantorum bellorum experientia
Caesaris Augusti animum quateret atque terreret.
|