1. Habiti itaque dilectus, revocati undique
et omnes veterani, viri feminaeque ex censu libertinum coactae dare militem. Audita
in senatu vox principis, decimo die, ni caveretur, posse hostem in urbis Romae
venire conspectum. Senatorum equitumque Romanorum exactae ad id bellum operae,
pollicitati.
2.
Omnia haec frustra
praeparassemus, nisi qui illa regeret fuisset. Itaque ut praesidium ultimum res
publica ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium.
3.
Habuit in hoc quoque bello mediocritas nostra speciosi ministerii locum.
Finita equestri militia designatus quaesior necdum senator aequatus
senatoribus, etiam designatis tribunis plebei, partem exercitus ab urbe traditi
ab Augusto perduxi ad filium eius.
4.
In quaestura deinde remissa sorte provinciae legatus eiusdem ad eundem
missus sum. Quas nos primo anno acies hostium vidimus! Quantis prudentia ducis opportunitatibus furentes
eorum vires universas elusimus, fudimus partibus! Quanto cum
temperamento simul civilitatis res auctoritate imperatoria agi vidimus! Qua
prudentia hiberna disposita sunt! Quanto opere inclusus custodiis exercitus
nostri, ne qua posset erumpere inopsque copiarum et intra se furens viribus
hostis elanguesceret!
|