1.
Felix eventu, forte conatu prima aestate belli Messalini opus mandandum est
memoriae.
2.
Qui vir animo etiam quam gente nobilior dignissimusque, qui et patrem
Corvinum habuisset et cognomen suum Cottae fratri relinqueret, praepositus
Illyrico subita rebellione cum semiplena legione vicesima circumdatus hostili
exercitu amplius viginti milia fudit fugavitque et ob id ornamentis triumphalibus
honoratus est.
3.
ita placebat barbaris numerus suus, ita fiducia virium, ut ubicumque
Caesar esset, nihil in se reponerent. Pars exercitus eorum, proposita ipsi duci
et ad arbitrium utilitatemque nostram macerata perductaque ad exitiabilem
famem, neque instantem sustinere neque cum facientibus copiam pugnandi
derigentibusque aciem ausa congredi occupato monte Claudio munitione se
defendit.
4.
At ea pars, quae obviam se effuderat exercitui, quem A. Caecina et
Silvanus Plautius consulares ex transmarinis adducebant provinciis, circumfusa
quinque legionibus nostris auxiliaribusque ei equitatui regio (quippe magnam
Thracum manum iunctus praedictis ducibus Rhoemetalces, Thraciae rex, in
adiutorium eius belli secum trahebat) paene exitiabilem omnibus cladem intulit:
5.
fusa regiorum equestris acies, fugatae alae, conversae cohortes sunt,
apud signa quoque legionum trepidatum. Sed Romani virtus militis plus eo
tempore vindicavit gloriae quam ducibus reliquit, qui multum a more imperatoris
sui discrepantes ante in hostem inciderunt, quam per explora,tores, ubi hostis
esset, cognoscerent. Iam igitur in dubiis rebus semet ipsae legiones adhortatae,
6.
iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum, interempto praefecto
castrorum praefectisque cohortium, non incruentis centurionibus, e quibus etiam
primi ordinis cecidere, invasere hostes nec sustinuisse contenti perrupta eorum
acie ex insperato victoriam vindicaverunt.
7.
Hoc fere tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius adoptatus ab avo
suo naturali erat et iam ante biennium, qualis esset, apparere coeperat, mira
pravitate animi atque ingenii in praecipitia conversus patris atque eiusdem avi
sui animum alienavit sibi, moxque crescentibus in dies vitiis dignum furore suo
habuit exitum.
|