1.
O rem dictu non eminentem, sed solida veraque virtute atque utilitate maximam,
experientia suavissimam, humanitate singularem! Per omne belli Germanici Pannonicique
tempus nemo e nobis gradumve nostrum aut praecedentibus aut sequentibus
imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustentaretur Caesaris cura,
tamquam distractissimus ille tantorum onerum mole huic uni negotio vacaret
animus.
2.
Erat desiderantibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata,
cuius usum cum alii tum ego sensi; iam medici, iam apparatus cibi, iam in hoc
solum uni portatum instrumentum balinei nullius non succurrit valetudini; domus
tantum ac domestici deerant, ceterum nihil, quod ab illis aut praestari aut
desiderari posset.
3.
Adiciam illud, quod, quisquis illis temporibus interfuit, ut alia, quae
retuli, agnoscet protinus: solus semper equo vectus est, solus cum iis, quos
invitaverat, maiore parte aestivarum expeditionum cenavit sedens; non
sequentibus disciplinam, quatenus exemplonon nocebatur, ignovit; admonitio
frequens, interdum et castigatio, vindicta tamen rarissima, agebatque medium
plurima dissimulantis, aliqua inhibentis.
4.
Hiems emolumentum patrati belli contulit, sed insequenti aestate omnis
Pannonia reliquiis totius belli in Delmatia manentibus pacem petiit. Ferocem
illam tot milium iuventutem, paulo ante servitutem minatam Italiae, conferentem
arma, quibus usa erat, apud flumen nomine Bathinum prosternentemque se
universam genibus imperatoris, Batonemque et Pinnetem excelsissimos duces,
captum alterum, alterum a se deditum iustis voluminibus ordine narrabimus, ut
spero.
5.
Autumno victor in hiberna reducitur exercitus, cuius omnibus copiis a
Caesare M. Lepidus praefectus est, vir nomini ac fortunae Caesarum proximus,
quem in quantum quisque aut cognoscere aut intellegere potuit, in tantum
miratur ac diligit tantorumque nominum, quibus ortus est, ornamentum iudicat.
|