1.
Magna in bello Delmatico experimenta virtutis in incultos ac difficilis locos
praemissus Germanicus dedit; celebri etiam opera diligentique
2.
Vibius Postumus vir consularis, praepositus Delmatiae, ornamenta meruit
triumphalia: quem honorem ante paucos annos Passienus et Cossus, viri quamquam
diversis virtutibus celebres, in Africa meruerant. Sed Cossus victoriae
testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum
exempla geniti.
3.
At Postumi operum L. Apronius particeps illa quoque militia eos, quos
mox consecutus est, honores excellenti virtute meruit. Utinam non maioribus
experimentis testatum esset, quantum in omni re fortuna posset! Sed in hoc
quoque genere abunde agnosci vis eius potest. Nam et Aelius Lamia, vir antiquissimi
moris et priscam gravitatem semper humanitate temperans, in Germania
Illyricoque et mox in Africa splendidissimis functus ministeriis, non merito,
sed materia adipiscendi triumphalia defectus est,
4.
et A. Licinius Nerva Silianus, P. Silii fihus, quem virum ne qui
intellexit quidem abunde miratus est, in eo nihil non optimo civi simplicissimo
duci superesse praeferens, inmatura morte et fructu amplissimae principis
amicitiae et consummatione evectae in altissimum paternumque fastigium imaginis
defectus est.
5.
Horum virorum mentioni si quis quaesisse me dicet locum, fatentem
arguet; neque enim iustus sine mendacio candor apud bonos crimini est.
|