1.
Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Delmatico bello Caesar manum, cum
intra quinque consummati tanti operis dies funesta ex Germaniae epistulae
nuntium attulere caesi Vari trucidatarumque legionum trium todidemque alarum et
sex cohortium, velut in hoc slatem tantummodo indulgente nobis fortuna, ne
occupato duce tanta clades inferretur. Sed etcausa et persona moram exigit.
2.
Varus Quintilius inlustri magis quam nobili ortus familia, vir ingenio
mitis, moribus quietus et corpore et animo immobilior, otio magis castrorum
quam bellicae adsuetus militiae, pecuniae vero quam non contemptor, Syria, cui
praefuerat, declaravit, quam pauper divitem ingressus dives pauperem reliquit;
3.
is cum exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse
homines, qui nihil praeter vocem membraque haberent hominum, quique gladiis
domari non poterant, posse iure mulceri.
4.
Quo proposito mediam ingressus Germaniam velut inter viros pacis
gaudentes dulcedine iurisdictionibus agendoque pro tribunali ordine trahebat
aestiva.
|