1.
Eadem virtus et fortuna subsequenti tempore ingressi Germaniam imperatoris
Tiberii fuit, quae initio iverat. Qui concussis hostium viribus classicis
peditumque expeditionibus, cum res Galliarum maximae molis accensasque plebis
Viennensium dissensiones coercitione magis quam poena mollisset, senatus
populusque Romanus postulante patre eius, ut aequum ei ius in omnibus
provinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus est. Etenim
absurdum erat non esse sub illo, quae ab illo vindicabantur,
2.
et qui ad opem ferendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari
parem. In urbem reversus iam pridem debitum, sedcontinuatione bellorum dilatum
ex Pannoniis Delmatisque egit triumphum. Cuius magnificentiam quis miretur in
Caesare? Fortunae vero quis non miretur indulgentiam?
3.
Quippe omnis eminentissimos hostium duces non occisos fama narravit, sed
vinctos triumphus ostendit; quem mihi fratrique meo inter praecipuos
praecipuisque donis adornatos viros comitari contigit.
|