1. Quid tunc homines timuerint, quae
senatus trepidatio, quae populi confusio, quis urbis metus, in quam arto
salutis exitiique fuerimus confinio, neque mihi tam festinanti exprimere vacat
neque cui vacat potest. Id solum voce publica dixisse satis habeo: cuius orbis
ruinam timueramus, eum ne commotum quidem sensimus, tantaque unius viri
maiestas fuit, ut nec pro bonis neque contra malos opus armis foret.
2.
Una tamen veluti
luctatio civitatis fuit, pugnantis cum Caesare senatus populique Romani, ut
stationi paternae succederet, illius, ut potius aequalem civem quam eminentem
liceret agere principem. Tandem magis ratione quam honore victus est, cum quidquid
tuendum non suscepisset, periturum videret, solique huic contigit paene diutius
recusare principatum, quam, ut occuparent eum, alii armis pugnaverant.
3.
Post redditum caelo
patrem et corpus eius humanis honoribus, numen divinis honoratum, primum
principalium eius operum fuit ordinatio comitiorum, quam manu sua scriptam
divus Augustus reliquerat.
4.
Quo tempore mihi
fratrique meo, candidatis Caesaris, proxime a nobilissimis ac sacerdotalibus
viris destinari praetoribus contigit, consecutis quidem, ut neque post nos
quemquam divus Augustus neque ante nos Caesar commendaret Tiberius.
|