1. Tulit protinus et voti et consilii sui
pretium res publica, neque diu latuit aut quid non impetrando passuri fuissemus
aut quid impetrando profecissemus. Quippe exercitus, qui in Germania militabat
praesentisque Germanici imperio regebatur, simulque legiones, quae in Illyrico
erant, rabie quadam et profunda confudendi omnia cupiditate novum ducem, novum
statum, novam quaerebant rem publicam; quin etiam ausi sunt minaridaturos se
senatui, daturos principi leges;
2.
modum stipendii, finem
militiae sibi ipsi constituere conati sunt. Processum etiam in arma ferrumque
strictum est et paene in ultima gladiorum erupit impunitas, defuitque, qui
contra rem publicam duceret, non qui sequerentur.
3.
Sed haec omnia veteris
imperatoris maturitas, multa inhibentis, aliqua cum gravitate pollicentis, et
inter severam praecipue noxiorum ultionem mitis aliorum castigatio brevi sopiit
ac sustulit.
4.
Quo quidem tempore ut
pleraque non ignave Germanicus, ita Drusus, qui a patre in id ipsum plurimo
quidem igne emicans incendium militaris tumultus missus erat, prisca antiquaque
severitate usus ancipitia sibi maluit tenere quam exemplo perniciosa, et his
ipsis militum gladiis, quibus obsessus erat,
5.
obsidentes coercuit,
singulari adiutore in eo negotio usus Iunio Blaeso, viro nescias utiliore in
castris an meliore in toga: qui post paucos annos proconsu
6.
in Africa ornamenta triumphalia cum appellatione imperatoria meruit. At
Hispanias exercitumque in iis cum M. Lepidus, de cuius virtutibus
celeberrimaque in Illyrico militia praediximus, cum imperio obtineret, in summa
pace et quiete continuit, cum ei pietas rectissima sentiendi et auctoritas quae
sentiebat obtinendi superesset. Cuius curam ac fidem Dolabella quoque, vir
simplicitatis generosissimae, in maritima parte Illyrici per omnia imitatus
est.
|