1.
Athenienses in Euboea Chalcida et Eretriam colonis occupavere, Lacedaemonii in
Asia Magnesiam. Nec multo post Chalcidenses orti, ut praediximus, Atticis
Hippocle et Megasthene ducibus Cumas in Italia condiderunt. Huius classis
corsum esse directum alii columbae antecedeatis volatu ferunt, alii nocturno
aeris sono, qualis Cerealibus sacris cieri solet.
2. Pars
horum civium magno post intervallo Neapolim condidit. Utriusque urbis
eximia semper in Romanos fides facit eas nobilitate atque amoenitate sua
dignissimas. Sed illis diligentior ritus patrii mansit custodia, Cumanos Osca
mutavit vicinia. Vires autem veteres earum urbium hodieque magnitudo ostentat
moenium.
3.
Subsequenti tempore magna vis Graecae iuventutis, abundantia virium, sedes
quaeritans in Asiam se effudit. Nam et Iones, duce Ione, profecti Athenis
nobilissimam partem regionis maritimae occupavere, quae hodieque appellatur
Ionia, urbesque constituere Ephesum, Miletum, Colophona, Prienen, Lebedum, ,
Clazomenas, Phocaeam, multasque in Aegaeo atque Icario occupavere Myuntem,
Erythram insulas, Samum, Chium, Andrum, Tenum, Parum, Delum aliasque ignobiles.
4.
Et mox Aeolii eadem profecti Graecia longissimisque acti erroribus non mlnus
inlustres obtinuerunt locos clarasque urbes condiderunt, Smymam, Cymen,
Larissam, Myrinam Mytilenenque et alias urbes, quae sunt in Lesbo insula.
|