1. Raro eminentes viri non magnis
adiutoribus ad gubernandam fortunam suam usi sunt, ut duo Scipiones duobus
Laeliis, quos per omnia aequaverunt sibi, ut divus Augustus M. Agrippa et
proxime ab eo Statilio Tauro, quibus novitas familiae haut obstitit quominus ad
multiplicis consulatus triumphosque et complura eveherentur sacerdotia.
2.
Etenim magna negotia magnis
adiutoribus egent interestque rei publicae quod usu necessariurn est, dignitate
eminere utilitatemque auctoritate muniri.
3.
Sub his exemplis Ti.
Caesar Seianum Aelium, principe equestris ordinis patre natum, materno vero
genere clarissimas veteresque et insignes honoribus complexum familias,
habentem consularis fratres, consobrinos, avunculum, ipsum vero laboris ac fidei
capacissimum, sufficiente etiam vigori animi compage corporis, singularem
principalium onerum adiutorem in omnia habuit atque habet,
4.
virum severitatis
laetissimae, hilaritatis priscae, actu otiosis simillimum, nihil sibi
vindicantem eoque adsequentem omnia, semperque infra aliorum aestimationes se
metientem, vultu vitaque tranquillum, animo exsomnem.
|