1.
Sed proposita quasi universa principatus Ti. Caesaris forma singula
recenseamus. Qua ille prudentia Rhascupolim, interemptorem fratris sui filii
Cotyis consortisque eiusdem imperii, Romam evocavit. Singulari in eo negotio
usus opera Flacci Pomponii consularis viri, nati ad omnia, quae recte facienda
sunt, simplicique virtute merentis semper, numquam captantis gloriam.
2.
Cum quanta gravitate ut senator et iudex, non ut princeps, causam Drusi
Libonis audivit! Quam celeriter ingratum et nova molientem oppressit! Quibus
praeceptis instructum Germanicum suum imbuiumque rudimentis militiae secum
actae domitorem recepit Germaniae! Quibus iuventam eius exaggeravit honoribus,
respondente cultu triumphi rerum, quas gesserat, magnitudini!
3.
Quotiens populum congiariis honoravit senatorumque censum, cum id senatu
auctore facere potuit, quam libenter explevit, ut neque luxuriam invitaret
neque honestam paupertatem pateretur dignitate destitui! Ovanto cum honore
Germanicum suum in transmarinas misit provincias! Qua vi, consiliorum suorum
ministro et adiutore usus Druso filio suo, Maroboduum inhaerentem occupati
regni finibus, pace maiestatis eius dixerim, velut serpentem abstrusam terrae
salubribus medicamentis coegit egredi! Quam illum ut honorate, sic secure continet! Quantae molis bellum
principe Galliarum ciente Sacroviro Floroque Iulio mira celeritate ac virtute
compressit, ut ante populus Romanus vicisse se quam bellare cognosceret
nuntiosque periculi victoriae praecederet nuntius!
4.
Magni etiam terroris
bellum Africum et cotidiano auctu maius auspiciis consiliisque eius brevi
sepultum est.
|