1.
Quanta suo suorumque nomine extruxit opera! Quam pia munificentia superque
humanam evecta fidem templum patri molitur! Quam magnifico animi temperamento
Cn. quoque Pompei munera absumpta igni restituit! Quidquid enim umquam
claritudine eminuit, id veluti cognatum censet tuendum. Qua liberalitate cum
alias, tum proxime incenso monte Caelio
2.
omnis ordinis hominum iacturae patrimonio succurrit suo! Quanta cum
quiete hominum rem perpetui praecipuique timoris, supplementum, sine
trepidatione dilectus providet!
3.
Si aut natura patitur aut mediocritas recipit hominum, audeo cum deis
queri: quid hic meruit, primurn ut scelerata Drusus Libo iniret consilia?
Deinde ut Silium Pisonemque tam infestos haberet, quorum alterius dignitatem
constituit, auxit alterius? Ut ad
maiora transcendam, quamquam et haec ille duxit maxima, quid, ut iuvenes amitteret
filios? Quid, ut nepotem ex Druso suo? Dolenda adhuc retulimus:
4.
veniendum ad erubescenda est. Quantis hoc triennium, M. Vinici,
doloribus laceravit animum eius! Quam diu abstruso, quod miserrimum est, pectus
eius flagravit incendio, quod ex nuru, quod ex nepote dolere, indignari,
erubescere coactus est. Cuius
temporis aegritudinem auxit amissa mater,
5.
eminentissima et per omnia deis quam hominibus similior foemina, cuius
potentiam nemo sensit nisi aut levatione periculi aut accessione dignitatis.
|