Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Caius Velleius Paterculus
Historia Romana

IntraText CT - Text

  • LIBER I
    • Caput VIII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VIII

1. Clarissimum deinde omnium ludicrum certamen et ad excitandam corporis animique virtutem efficacissimum Olympiorum initium habuit, auctorem Iphitum Elium. Is eos ludos mercatumque instituit ante annos, quam tu, M. Vinici, consulatum inires, DCCCXXIII.

2. Hoc sacrum eodem loco instituisse fertur abhinc annos ferme mille ducentos quinquaginta Atreus, cum Pelopi patri funebres ludos faceret, quo quidem in ludicro omnisque generis certaminum Hercules victor extitit.

3. Tum Athenis perpetui archontes esse desierunt, cum fuisset ultimus Alcmaeon, coeperuntque in denos annos creari. Quae consuetudo in annos septuaginta mansit ac deinde annuis commissa est magistratibus res publica. Ex iis, qui denis annis praefuerunt, primus fuit Charops, ultimus Eryxias, ex annuis primus Creon.

4. Sexta olympiade post duo et viginti annos quam prima constituta fuerat, Romulus, Martis filius, ultus iniurias avi, Romam urbem Parilibus in Palatio condidit. A quo tempore ad vos consules anni sunt septingenti octoginta unus; id actum post Troiam captam annis quadringentis triginta septem.

5. Id gessit Romulus adiutus legionibus Latini avi sui: libenter enim iis, qui ita prodiderunt, accesserim, cum aliter firmare urbem novam tam vicinis Veientibus aliisque Etruscis ac Sabinis cum imbelli et pastorali manu vix potuerit, quamquam eam asylo facto inter duos lucos auxit.

6. Hic centum homines electos appellatosque patres instar habuit consilii publici. Hanc originem nomen patriciorum habet. Raptus virginum Sabinarum . . . * * *.

hic magna pars libri perdita est




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License