1. * * * . . . quam timuerat hostis,
expetit. Nam biennio adeo varia fortuna cum consulibus conflixerat, ut plerumque
superior fuerit magnamque partem Graeciae in societatem suam perduceret.
2. Quin Rhodii quoque, fidelissimi antea
Romanis, tum dubia fide speculati fortunam proniores regis partibus fuisse visi
sunt; et rex Eumenes in eo bello medius fuit animo, neque fratris initiis neque
suae respondit consuetudini.
3. Tum senatus populusque Romanus L.
Aemilium Paulum, qui et praetor et consul triumphaverat, virum in tantum
laudandum, in quantum intellegi virtus potest, consulem creavit, filium eius
Pauli, qui ad Cannas quam tergiversanter perniciosam rei publicae pugnam
inierat, tam fortiter in ea mortem obierat.
4. Is Persam ingenti proelio apud urbem
nomine Pydnam in Macedonia fusum fugatumque castris exuit deletisque eius
copiis destitutum omni spe coegit e Macedonia profugere, quam ille linquens in
insulam Samothraciam perfugit templique se religioni supplicem credidit.
5. Ad eum Cn. Octavius praetor, qui
classi praeerat, pervenit et ratione magis quam vi persuasit, ut se Romanorum
fidei committeret. Ita Paulus maximum nobilissimumque regem in triumpho duxit.
Quo anno et Octavii praetoris navalis et Anicii regem Illyriorum Gentium ante
currum agentis triumphi fuere celebres.
6. Quam sit adsidua eminentis fortunae
comes invidia altissimisque adhaereat, etiam hoc colligi potest, quod cum
Anicii Octaviique triumphum nemo interpellaret, fuere, qui Pauli impedire
obniterentur. Cuius tantum priores excessit vel magnitudine regis Persei vel
specie simulacrorum vel modo pecuniae, ut bis miliens centiens sestertium
aerario intulerit is, et omnium ante actorum comparationem amplitudine vicerit.
|