1. Per idem tempus, cum Antiochus
Epiphanes, qui Athenis Olympieum inchoavit, tum rex Syriae, Ptolemaeum puerum
Alexandriae obsideret, missus est ad eum legatus M. Popilius Laenas, qui
iuberet incepto desistere.
2. Mandataque exposuit et regem
deliberaturum se dicentem, circumcripsit virgula iussitque prius responsum
reddere, quam egrederetur finito harenae circulo. Sic cogitationem
regiam Romana disiecit constantia oboeditumque imperio.
3.
Lucio autem Paulo Macedonicae victoriae compoti quattuor filii fuere; ex iis
duos natu maiores, unum P. Scipioni P. Africani filio, nihil ex paterna maiestate
praeter speciem nominis vigoremque eloquentiae retinenti, in adoptionem
dederat, alterum Fabio Maximo. Duos
minores natu praetextatos. quo tempore victoriam adeptus est, habuit.
4. Is cum in contione extra urbem more
maiorum ante triumphi diem ordinem actorum suorum commemoraret, deos immortalis
precatus est, ut, si quis eorum invideret operibus ac fortunae suae, in ipsum
potius saevirent quam in rem publicam.
5. Quae vox veluti oraculo emissa magna
parte eum spoliavit sanguinis sui; nam alterum ex suis, quos in familia
retinuerat, liberis ante paucos triumphi, alterum post pauciores amisit dies.
6. Aspera circa haec tempora censura Fulvii
Flacci et Postumii Albini fuit: quippe Fulvii censoris frater, et quidem
consors, Cn. Fulvius senatu motus est ab iis censoribus.
|