1. Post victum captumque Persen, qui
quadriennio post in libera custodia Albae decessit, Pseudophilippus a mendacio
simulatae originis appellatus, qui se Philippum regiaeque stirpis ferebat, cum
esset ultimae, armis occupata Macedonia, adsumptis regni insignibus brevi
temeritatis poenas dedit;
2. quippe Q. Metellus praetor, cui ex
virtute Macedonici nomen inditum erat, praeclara victoria ipsum gentemque
superavit, et immani etiam Achaeos rebellare incipientis fudit acie.
3. Hic est Metellus Macedonicus, qui
porticus, quae fuerunt circumdatae duabus aedibus sine inscriptione positis,
quae nunc Octaviae porticibus ambiuntur, fecerat, quique hanc turmam statuarum
equestrium, quae frontem aedium spectant, hodieque maximum ornamenturn eius
loci, ex Macedonia detulit.
4. Cuius turmae hanc causam referunt, Magnum
Alexandrum impetrasse a Lysippo, singulari talium auctore operum, ut eorum
equitum, qui ex ipsius turma apud Granicum flumen ceciderant, expressa
similitudine figurarum faceret statuas et ipsius quoque iis interponeret.
5.
Metellus idem primus omnium
Romae aedem ex marmore in iis ipsis monumentis molitus huius vel magnificentiae
vel luxuriae princeps fuit. Vix ullius gentis aetatis ordinis hominem
inveneris, cuius felicitatem fortunae Metelli compares.
6.
Nam praeter excellentis
triumphos honoresque amplissimos et principale in re publica fastigium extentumque
vitae spatium et acris innocentisque pro re publica cum inimicis contentiones
quattuor filios sustulit, omnis adultae aetatis vidit, omnis reliquit
superstites et honoratissimos.
7.
Mortui eius lectum pro rostris
sustulerunt quattuor filii, unus consularis et censorius, alter consularis,
tertius consul, quartus candidatus consulatus, quem honorem adeptus est. Hoc
est nimirum magis feliciter de vita migrare quam mori.
|