1.
Universa deinde instincta in bellum Achaia, cuius pars magna, ut
praediximus, eiusdem Metelli Macedonici virtute armisque fracta erat, maxime
Corinthiis in arma cum gravibus etiam in Romanos contumeliis instigantibus,
destinatus ei bello gerendo consul L. Mummius.
2.
Et sub idem tempus, magis quia volebant Romani, quidquid de
Carthaginiensibus diceretur credere quam quia credenda adferebantur, statuit
senatus Carthaginem exscindere.
3.
Ita eodem tempore P. Scipio Aemilianus, vir avitis P. Africani
paternisque L. Pauli virtutibus simillimus omnibus belli ac togae dotibus
ingeniique ac studiorum eminentissimus saeculi sui, qui nihil in vita nisi
laudandum aut fecit aut dixit ac sensit, quem Paulo genitum, adoptatum a
Scipione Africani filio diximus, aedilitatem petens consul creatus est.
4.
Is bellum Carthagini iam ante biennium a prioribus consulibus inlatum
maiore vi intulit (cum ante in Hispania murali corona, in Africa obsidionali
donatus esset, in Hispania vero etiam ex provocatione, ipse modicus virium,
inmanis magnitudinis hostem interemisset)
5.
eamque urbem magis invidia imperii quam ullius eius temporis noxiae
invisam Romano nomini funditu sustulit fecit suae virtutis monimentum, quod
fuerat avi eius clementiae. Carthago diruta est, cum stetisset anni sexcentis
septuaginta duobus (DCLXXII), abhinc annos centum septuaginta tris (CLXXIII)
Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus.
6.
Hunc finem habuit Romani imperii Carthago aemula, cum qua bellare
maiores nostri coepere Claudio et Fulvio consulibus ante annos ducentos nonaginta
duos (CCXCII), quam tu, M. Vinici, consulatum inires. Ita per annos centum et
viginti aut bellum inter eos populos aut belli praeparatio aut infida pax fuit.
7.
Neque se Roma iam terrarum orbi superato securam speravit fore, si nomen
usquam stantis manere Carthagini; adeo odium certamibus ortum ultra metum durat
et ne in victis quidem deponitur neque ante invisum esse desinit quam esse
desiit.
|