1.
Ante triennium quam Carthago deleretur, M Cato, perpetuus diruendae eius
auctor, L Censorino M. Manilio consulibus mortem obiit. Eodem anno, quo
Carthago concidit, L. Mummius Corinthum post annos nongentos quinquanginta duos
(CMLII), quam ab Alete Hippotis filio erat condita, funditus eruit.
2.
Uterque imperator devictae a se gentis nomine honoratus, alter
Africanus, alter appellatus est Achaicus; nec quisquam ex novis hominibus prior
Mummio cognomen virtute partum vindicavit.
3.
Diversi imperatoribus mores, diversa fuere studia: quippe Scipio tam
elegans liberalium studiorum omnisque doctrinae et auctor et admirator fuit, ut
Polybium Panaetiumque, praecellentes ingenio viros, domi militiaeque secum
habuerit. Neque enim quisquam hoc Scipione elegantius intervalla negotiorum
otio dispunxit semperque aut belli aut pacis serviit artibus: semper inter arma
ac studia versatus aut corpus periculis aut animum disciplinis exercuit.
4.
Mummius tam rudis fuit, ut capta Corintho cum maximorum artificum
perfectas manibus tabulas ac statuas in Italiam portandas locaret, iuberet
praedici conducentibus, si eas perdidissent, novas eos reddituros.
5.
Non tamen puto dubites, Vinici, quin magis pro re publica fuerit manere
adhuc rudem Corinthiorum intellectum quam in tantum ea intellegi, et quin hac
prudentia illa imprudentia decori publico fuerit convenientior.
|