1.
Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur, neque proximis post excessum eius
annis vacavit Romanis colonias condere, cum esset in bello conquirendus potius
miles quam dimittendus et post bellum vires refovendae magis quam spargendae.
2.
Cn. autem Manlio Voisone et Fulvio Nobiliore consulibus Bononia deducta
colonia abhinc annos ferme ducentos septendecim, et post quadriennium Pisaurum
ac Potentia interiectoque triennio Aquileia et Gravisca et post quadriennium
Luca.
3.
Eodem temporum tractu, quamquam apud quosdam ambigitur, Puteolos
Salernumque et Buxentum missi coloni, Auximum autem in Picenum abhinc annos
ferme centum octoginta quinque, ante triennium quam Cassius censor a Lupercali in
Palatium versus theatrum facere instituit, cui in eo moliendo eximia civitatis
severitas et consul Scipio restitere, quod ego inter clarissima publicae
voluntatis argumenta numeraverim.
4.
Cassio autem Longino et Sextio Calvino, qui Sallues apud aquas, quae ab
eo Sextiae appellantur, devicit, consulibus Fabrateria deducta est abhinc annos
ferme centum quinquaginta tris. Et post annum Scolacium Minervium, Tarentum
Neptunia, Carthagoque in Africa, prima, ut praediximus, extra Italiam colonia
condita est.
5.
De Dertona ambigitur, Narbo autem Martius in Gallia, Porcio Marcioque
consulibus, abhinc annos circiter centum quadraginta sex colonia deducta est.
Post duodeviginti annos in Bagiennis Eporedia, Mario sextum Valerioque Flacco
consulibus. Neque facile memoriae mandaverim quae, nisi militans, post hoc
tempus deducta sit.
|