1.
Cum haec particula operis velut formam propositi excesserit, quamquam intellego
mihi in hac tam praecipiti festinatione, quae me rotae pronive gurgitis ac
verticis modo nusquam patitur consistere, paene magis necessaria praetereunda
quam supervacua amplectenda, nequeo tamen temperare mihi, quin rem saepe
agitatam animo meo neque ad liquidum ratione perductam signem stilo.
2.
Quis enim abunde mirari potest, quod eminentissima cuiusque professionis
ingenia in eandem formam et in idem artati temporis congruere spatium, et
quemadmodum clausa capso aliove saepto diversi generis animalia nihilo minus
separata alienis in unum quodque corpus congregantur, ita cuiusque clari operis
capacia ingenia in similitudine et temporum et profectuum semet ipsa ab aliis separaverunt?
3.
Una neque multorum annorum spatio divisa aetas per divini spiritus
viros, Aeschylum, Sophoclen Euripiden, inlustravit tragoediam; una priscam
illam et veterem sub Cratino Aristophaneque et Eupolide comoediam; ac novam
comicam Menander aequalesque eius aetatis magis quam operis, Philemo ac
Diphilus, et invenere intra paucissimos annos neque imitandam reliquere.
4.
Philosophorum quoque ingenia Socratico ore defluentia omnium, quos pauco
ante enumeravimus, quanto post Platonis Aristotelisque mortem floruere spatio?
5.
Quid ante Isocratem, quid post eius auditores eorumque discipulos clarum
in oratoribus fuit? Adeo quidem artatum angustiis temporum, ut nemo memoria
dignus alter ab altero videri nequiverint.
|