1. Neque hoc in Graecis quam in
Romanis evenit magis. Nam nisi aspera ac rudia repetas et inventi
laudanda nomine, in Accio circaque eum Romana tragoedia est; dulcesque Latini
leporis facetiae per Caecilium Terentiumgue et Afranium subpari aetate
nituerunt.
2.
Historicos etiam, ut Livium quoque priorum aetati adstruas, praeter
Catonem et quosdam veteres et obscuros minus octoginta annis circumdatum aevum
tulit, ut nec poetarum in antiquius citeriusve processit ubertas.
3.
At oratio ac vis forensis perfectumque prosae eloquentiae decus, ut idem
separetur Cato (pace P. Crassi Scipionisque et Laelii et Gracchorum et Fannii
et Servii Galbae dixerim) ita universa sub principe operis sui erupit Tullio,
ut delectari ante eum paucissimis, mirari vero neminem possis nisi aut ab illo
visum aut qui illum viderit.
4.
Hoc idem evenisse grammaticis, plastis, pictoribus, scalptoribus
quisquis temporum institerit notis, reperiet, eminentiam cuiusque operis
artissimis temporum claustris circumdatam.
5.
Huius ergo recedentis in suum quodque saeculum ingeniorum similitudinis
congregantisque se et in studium par et in emolumentum causas cum saepe
requiro, numquam reperio, quas esse veras confidam, sed fortasse veri similes,
inter quas has maxime.
6.
Alit aemulatio ingenia, et nunc invidia, nunc adrmiratio imitationem
accendit, naturaque quod summo studio petitum est, ascendit in summum
difficilisque in perfecto mora est, naturaliterque quod procedere non potest,
recedit.
7.
Et ut primo ad consequendos quos priores ducimus accendimur, ita ubi aut
praeteriri aut aequari eos posse desperavimus, studium cum spe senescit, et
quod adsequi non potest, sequi desinit et velut occupatam relinquens materiam
quaerit novam, praeteritoque eo, in quo eminere non possumus, aliquid, in quo
nitamur, conquirimus, sequiturque ut frequens ac mobilis transitus maximum
perfecti operis impedimentum sit.
|