1.
Potentiae Romanorum prior Scipio viam aperuerat, luxuriae posterior aperuit:
quippe remoto Carthaginis metu sublataque imperii aemula non gradu, sed
praecipiti cursu a virtute descitum, ad vitia transcursum; vetus disciplina
deserta, nova inducta; in somnum a vigiliis, ab armis ad voluptates, a negotiis
in otium conversa civitas.
2.
Tum Scipio Nasica in Capitolio porticus, tum, quas praediximus,
Metellus, tum in circo Cn. Octavius multo amoenissimam moliti sunt, publicamque
magnificentiam secuta privata luxuria est.
3.
Triste deinde et contumeliosum bellum in Hispania duce latronum Viriatho
secutum est: quod ita varia fortuna gestum est, ut saepius Romanorum gereretur
adversa. Sed interempto Viriatho fraude magis quam virtute Servilii Caeponius
Numantinum gravius exarsit.
4.
Haec urbs numquam plura quam decem milia propriae iuventutis armavit,
sed vel ferocia ingenii vel inscitia nostrorum ducum vel fortunae indulgentia
cum alios duces, tum Pompeium magni nominis virum ad turpissima deduxit foedera
(hic primus e Pompeis consul fuit), nec minus turpia ac detestabilia Mancinum
Hostilium consulem.
5.
Sed Pompeium gratia impunitum habuit, Mancinum verecundia poenam non
recusando perduxit huc, ut per fetialis nudus ac post tergum religatis manibus
dederetur hostibus. Quem illi recipere se negaverunt, sicut quondam Caudini
fecerant, dicentes publicam violationem fidei non debere unius lui sanguine.
|