1.
Tum P. Scipio Nasica, eius qui optimus vir a senatu iudicatus erat, nepos, eius
qui censor porticus in Capitolio fecerat, filius, pronepos autem Cn. Scipionis,
celeberrimi viri P. Africani patrui, privatusque et togatus, cum esset
consobrinus Ti. Gracchi, patriam cognationi praeferens et quidquid publice
salutare non esset, privatim alienum existimans (ob eas virtutes primus omnium
absens pontifex maximus factus est), circumdata laevo brachio togae lacinia ex
superiore parte Capitolii summis gradibus insistens hortatus est, qui salvam
vellent rem publicam, se sequerentur.
2.
Tum optimates, senatus atque equestris ordinis pars melior et maior, et
intacta perniciosis consiliis plebs inruere in Gracchum stantem in area cum
catervis suis et concientem paene totius Italiae frequentiam. Is fugiens
decurrensque clivo Capitolino, fragmine subsellii ictus vitam, quam
gloriosissime degere potuerat, immatura morte finivit.
3.
Hoc initium in urbe Roma civilis sanguinis gladiorumque impunitatis
fuit. Inde ius vi obrutum potentiorque habitus prior, discordiaeque civium
antea condicionibus sanan solitae ferro diiudicatae bellaque non causis inita,
sed prout eorum merces fuit. Quod
haut mirum est:
4.
non enim ibi consistunt
exempla, unde coeperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem latissime
evagandi sibi viam faciunt, et ubi semel recto deerratum est, in praeceps
pervenitur, nec quisquam sibi putat turpe, quod alii fuit fructuosum.
|