1.Decem
deinde interpositis annis, qui Ti. Graccum idem Gaium fratrem eius occupavit
furor, tam virtutibus eius omnibus quam huic errori similem, ingenio etiam
eloquentiaque longe praestantiorem.
2.
Qui cum summa quiete animi civitatis princeps esse posset, vel
vindicandae fraternae mortis gratia vel praemuniendae regalis potentiae eiusdem
exempli tribunatum ingressus, longe maiora et acriora petens dabat civitatem
omnibus Italicis, extendebat eam paene usque Alpis,
3.
dividebat agros, vetabat quemquam civem plus quingentis iugeribus
habere, quod aliquando lege Licinia cautum erat, nova constituebat portoria,
novis coloniis replebat provincias, iudicia a senatu trasferebat ad equites,
frumentum plebi dari instituerat; nihil immotum, nihil tranquillum, nihil
quietum, nihil denique in eodem statu relinquebat; quin alterum etiam
continuavit tribunatum.
4.
Hunc L. Opimius consul, qui praetor Fregellas exciderat, persecutus
armis unaque Fulvium Flaccum, consularem ac triumphalem virum, aeque prava
cupientem, quem C. Gracchus in locum Tiberii fratris triumvirum nominaverat,
eumque socium regalis adsumpserat potentiae, morte adfecit.
5.
Id unum nefarie ab Opimio proditum, quod capitis non dicam Gracchi, sed
civis Romani pretium se daturum idque auro repensurum proposuit.
6.
Flaccus in Aventino annatos ac pugnam ciens cum filio maiore iugulatus
est; Gracchus profugiens, cum iam comprehenderetur ab iis, quos Opimius
miserat, cervicem Euporo servo praebuit, qui non segnius se ipse interemit,
quam domino succurrerat. Quo die singularis Pomponii equitis Romani in Gracchum
fides fuit. Qui more Coclitis sustentatis in ponte hostibus eius, gladio se
tranfixit.
7.
Ut Ti. Gracchi
antea corpus, ita Gai mira crudelitate victorum in Tiberim deiectum est.
|