1. Eodem tractu temporum nituerunt oratores
Scipio Aemilianus Laeliusque, Ser. Galba, duo Gracchi, C. Fannius, Carbo
Papinus; nec praetereundus Metellus Numidicus et Scaurus, et ante omnes L.
Crassus et M. Antonius:
2.
quorum aetati ingeniisque
successere C. Caesar Strabo, P. Sulpicius; nam Q. Mucius iuris scientia quam
prorie eloquentiae nomine celebrior fuit.
3.
Clara etiam per idem aevi
spatium fuere ingenia in togatis Afranii, in tragoediis Pacuvii atque Accii
usque in Graecorum ingeniorum comparationem evecti, magnumque inter hos ipsos
facientis operi suo locum, adeo quidem, ut in illis limae, in hoc paene plus
videatur fuisse sanguinis,
4.
celebre et Lucilii nomen
fuit, qui sub P. Africano Numantino bello eques militaverat. Quo quidem tempore
iuvenes adhuc Iugurtha ac Marius sub eodem Africano militantes in iisdem
castris didicere, quae postea in contrariis facerent.
5.
Historiarum auctor iam tum
Sisenna erat iuvenis, sed opus belli civilis Sullanique post aliquot annos ab
eo seniore editum est.
6.
Vetustior Sisenna fuit
Caelius aequalis Sisennae Rutilius Claudiusque Quadrigarius et Valerius Antias.
Sane non ignoremus eadem aetate fuisse Pomponium sensibus celebrem,
verbis rudem et novitate inventi a se operis commendabilem.
|