1. Deinde interiectis paucis annis
tribunatum iniit M. Livius Drusus, vir nobilissimus, eloquentissimus,
sanctissimus, meliore in omnia ingenio animoque quam fortuna usus.
2.
Qui cum senatui priscum
restituere cuperet decus et iudicia ab equitibus ad eum transferre ordinem
(quippe eam potestatem nacti equites Gracchanis legibus cum in multos
clarissimos atque innocentissimos viros saevissent, tum P. Rutilium, virum non
saeculi sui, sed omnis aevi optimum, interrogatum lege repetundarum maximo cum
gemitu civitatis damnaverant), in iis ipsis, quae pro senatu moliebatur,
senatum habuit adversarium non intellegentem, sì qua de plebis commodis ab eo
agerentur, veluti inescandae inliciendaeque multitudinis causa fieri, ut
minoribus perceptis maiora permitteret.
3.
Denique ea fortuna Drusi
fuit, ut malefacta collegarum quam quaevis optime ab ipso cogitata senatus
probaret magis, et honorem, qui ab eo deferebatur, sperneret, iniunas, quae ab
illis intendebantur, aequo animo reciperet, et huius summae gloriae invideret,
illorum modicam ferret.
|