1.
Tum conversus Drusi animus, quando bene incepta male cedebant, ad dandam
civitatem Italiae. Quod cum moliens revertisset e foro, immensa illa et
incondita, quae eum semper comitabatur, cinctus multitudine in area domus suae cultello
percussus. qui adfixus lateri eius relictus est, intra paucas horas decessit.
2.
Sed cum ultimum redderet spiritum, intuens circumstantium maerentiumque
frequentiam, effudit vocem convenientissimam conscientiae suae:
"Ecquandone", inquit, "propinqui amicique, similem mei civem
habebit res publica?". Hunc finem clarissimus iuvenis vitae habuit: cuius
morum minime omittatur argumentum.
3.
Cum aedificaret domum in Palatio in eo loco, ubi est quae quondam
Ciceronis, mox Censorini fuit, nunc Statilii Sisennae est, promitteretque ei
architectus, ita se eam aedificaturum, ut liber a conspectu immunisque ab
omnibus arbitris esset neque quisquam in eam despicere posset, "Tu vero"
inquit, "si quid in te artis est, ita compone domum meam, ut, quidquid
agam, ab omnibus perspici possit".
|