1.
Mors Drusi iam pridem tumescens bellum excitavit Italicum; quippe L. Caesare et
P. Rutilio consulibus abhinc annos centum viginti, universa Italia, cum id
malum ab Asculanis ortum esset (quippe Servilium praetorem Fonteiumque legatum
occiderant) ac deinde a Marsis exceptum in omnis penetrasset regiones, arma
adversus Romanos cepit.
2.
Quorum ut fortuna atrox, ita causa fuit iustissima: petebant enim eam
civitatem, cuius imperium armis tuebantur: per omnis annos atque omnia bella
duplici numero se militum equitumque fungi neque in eius civitatis ius recipi,
quae per eos in id ipsum pervenisset fastigium, per quod homines eiusdem et
gentis et sanguinis ut externos alienosque fastidire posset.
3.
Id bellum amplius trecenta milia iuventutis Italicae abstulit.
Clarissimi autem imperatores fuerunt Romani eo bello Cn. Pompeius, Cn. Pompei
Magni pater, C. Marius, de quo praediximus, L. Sulla anno ante praetura
functus, Q. Metellus, Numidici filius, qui meritum cognomen Pii consecutus
erat:
4.
Quippe expulsum civitate a L. Saturnino tribuno plebis, quod solus in
leges eius iurare noluerat, pietate sua, auctoritate senatus, consensu rei
publicae restituit patrem. Nec triumphis honoribusque quam aut causa exilii aut
exilio aut reditu clarior fuit Nurnidicus.
|