1.
Italicorum autem fuerunt celeberrimi duces Silo Popaedius, Herius Asinius,
Insteius Cato, C. Pontidius, Telesinus Pontius, Marius Egnatius, Papius Mutilus.
2.
Neque ego verecundia omestici sanguinis gloriae quidquam, dum verum
refero, subtraham: quippe multum Minatii Magii, atavi mei, Aeculanensis,
tribuendum est memonae, qui nepos Decii Magii, Campanorum principis,
celeberrimi et fidelissimi viri, tantam hoc bello Romanis fidem praestitit, ut
cum legione, quam ipse in Hirpinis conscripserat, Herculaneum simul curn T.
Didio caperet, Pompeios cum L. Sulla oppugnaret Compsamque occuparet:
3.
cuius de virtutibus cum alii, tum maxime dilucide Q. Hortensius in
annalibus suis rettulit . Cuius illi pietati plenam populus Romanus gratiam
rettulit ipsum viritim civitate donando, duos filios eius creando praetores,
cum seni adhuc crearentur.
4.
Tam varia atque atrox fortuna Italici belli fuit, ut per biennium
continuum duo Rcmani consules, Rutilius ac deinde Cato Porcius, ab hostibus
occiderentur, exercitus populi Romani multis in locis funderentur, utque ad
saga iretur diuque in eo habitu maneretur. Caput imperii sui Corfinium legerant
atque appellarant Italicam. Paulatim deinde recipiendo in civitatem, qui arma
aut non ceperant aut deposuerant maturius, vires refectae sunt, Pompeio Sullaque
et Mano fluentem procumbentemque rem populi Romani restituentibus.
|