Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput XXXII1.Digna est memoria Q. Catuli cum auctoritas tum verecundia. Qui cum dissuadens legem in contione dixisset esse quidem praeclarum virum Cn. Pompeium, sed nimium iam liberae rei publicae neque omnia in uno reponenda adiecissetque: "si quid huic acciderit, quem in eius locum substituetis?" subclamavit universa contio: "te, Q. Catule". Tum ille victus consensu omnium et tam honorifico civitatis testimonio e contione discessit '. 2. Hic hominis verecundiam, populi iustitiam mirari libet, huius, quod non ultra contendit, plebis, quod dissuadentem et adversarium voluntatis suae vero testimonio fraudare noluit. 3. Per idem tempus Cotta iudicandi munus, quod C. Gracchus ereptum senatui ad. equites, Sulla ab illis ad senatum transtulerant, aequaliter in utrumque ordinem partitus est; Oto Roscius lege sua equitibus in theatro loca restituit. 4. At Cn. Pompeius multis et praeclaris viris in id bellum adsumptis discriptoque paene in omnis recessus maris praesidio navium, brevi inexsuperabili manu terrarum orbem liberavit praedonesque saepe multis iam aliis locis victos circa Ciliciam classe adgressus fudit ac fugavit; et quo maturius bellum tam late diffusum conficeret, 5. reliquias eorum contractas in urbibus remotoque mari loco in certa sede constituit. 6. Sunt qui hoc carpant, sed quamquam in auctore satis rationis est, tamen ratio quemlibet magnum auctorem faceret; data enim facultate sine rapto vivendi rapinis arcuit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |