Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput LV1. Admonet promissae brevitatis fides, quanto omnia transcursu dicenda sint. Sequens fortunam suam Caesar pervectus in Africam est, quam occiso C. Curione, Iulianarum duce partium, Pompeiani obtinebant exercitus. Ibi primo varia fortuna, mox pugnavit sua, inclinataeque hostiorn copiae: 2. nec dissimilis ibi adversus victos quam in priores clementia Caesaris fuit. Victorem Africani belli Caesarem gravius excepit Hispaniense (nam victus ab eo Pharnaces vix quidquam gloriae eius adstruxit), quod Cn. Pompeius, Magni filius, adulescens impetus ad bella maximi, ingens ac terribile conflaverat, undique ad eum adhuc paterni nominis magnitudinem sequentium ex toto orbe terrarurn auxiliis confluentibus. 3. Sua Caesarem in Hispaniam cornitata fortuna est, sed nullum umquam atrocius periculosiusque ab eo initum proelium, adeo ut plus quam dubio Marte descenderet equo consistensque ante recedentem suorum aciem, increpata prius fortuna, quod se in eum servasset exitum, denuntiaret militibus vestigio se non recessurum: proinde viderent, quem et quo loco imperatorem deserturi forent. 4. Verecundia magis quam virtute acies restituita, et a duce quam a milite fortius. Cn. Pompeius gravis vulnere inventus inter solitudines avias interemptus est; Labienum Varumque acies abstulit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |