Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput LXXXVI1. Quid ille dies terrarum orbi praestiterit, ex quo in quem statum pervenerit fortuna publica, quis in hoc transcursu tam artati operis exprimere audeat? 2. Victoria vero fuit clementissima, nec quisquam interemptus est, paucissimi summoti, qui ne deprecari quidem pro se sustinerent. Ex qua lenitate ducis colligi potuit, quem aut initio triumviratus sui aut in campis Philippiis, si ei licuisset, victoriae suae facturus fuerit modum. At Sosium L. Arruntii prisca gravitate celeberrimi fides, mox, diu cum clementia luctatus sua, Caesar servavit incolumem. 3. Non praetereatur Asinii Pollionis factum et dictum memorabile: namque cum se post Brundusinam pacem continuisset in Italia neque aut vidisset umquam reginam aut post enervatum amore eius Antonii animum partibus eius se miscuisset, rogante Caesare, ut secum ad bellum profisceretur Actiacum: " mea ", inquit, "in Antonium maiora merita sunt, illius in me beneficia notiora; itaque discrimini vestro me subtraham et ero praeda victoris". |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |