Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput VII1. Huius temporis aequalis Hesiodus fuit, circa centum et viginti annos distinctus ab Homeri aetate, vir perelegantis ingenii et mollissima dulcedine carminum memorabilis, otii quietisque cupidissimus, ut tempore tanto viro, ita operis auctoritate proximus. Qui vitavit, ne in id quod Homerus incideret, patriamque et parentes testatus est, sed patriam, quia multatus ab ea erat, contumeliosissime. 2. Dum in externis moror, incidi in rem domesticam maximique erroris et multum discrepantem auctorum opinionibus: nam quidam huius temporis tractu aiunt a Tuscis Capuam Nolamque conditam ante annos fere octingentos et triginta. Quibus equidem adsenserim: sed M. Cato quantum differt! 3. Qui dicat Capuam ab eisdem Tuscis conditam ac subinde Nolam; stetisse autem Capuam, antequam a Romanis caperetur, annis circiter ducentis et sexaginta. 4. Quod si ita est, cum sint a Capua capta anni ducenti et quadraginta, ut condita est, anni sunt fere quingenti. Ego, pace diligentiae Catonis dixerim, vix crediderim tam mature tantam urbem crevisse, floruisse, concidisse, resurrexisse. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |