Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Velleius Paterculus Historia Romana IntraText CT - Text |
|
|
Caput XV1. Deinde neque dum Hannibal in Italia moratur, neque proximis post excessum eius annis vacavit Romanis colonias condere, cum esset in bello conquirendus potius miles quam dimittendus et post bellum vires refovendae magis quam spargendae. 2. Cn. autem Manlio Voisone et Fulvio Nobiliore consulibus Bononia deducta colonia abhinc annos ferme ducentos septendecim, et post quadriennium Pisaurum ac Potentia interiectoque triennio Aquileia et Gravisca et post quadriennium Luca. 3. Eodem temporum tractu, quamquam apud quosdam ambigitur, Puteolos Salernumque et Buxentum missi coloni, Auximum autem in Picenum abhinc annos ferme centum octoginta quinque, ante triennium quam Cassius censor a Lupercali in Palatium versus theatrum facere instituit, cui in eo moliendo eximia civitatis severitas et consul Scipio restitere, quod ego inter clarissima publicae voluntatis argumenta numeraverim. 4. Cassio autem Longino et Sextio Calvino, qui Sallues apud aquas, quae ab eo Sextiae appellantur, devicit, consulibus Fabrateria deducta est abhinc annos ferme centum quinquaginta tris. Et post annum Scolacium Minervium, Tarentum Neptunia, Carthagoque in Africa, prima, ut praediximus, extra Italiam colonia condita est. 5. De Dertona ambigitur, Narbo autem Martius in Gallia, Porcio Marcioque consulibus, abhinc annos circiter centum quadraginta sex colonia deducta est. Post duodeviginti annos in Bagiennis Eporedia, Mario sextum Valerioque Flacco consulibus. Neque facile memoriae mandaverim quae, nisi militans, post hoc tempus deducta sit. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |