|
5. Postea
vero quam singulari et praestantissima virtute P. Lentuli consulis ex
superioris anni caligine et tenebris lucem in re publica Kalendis Ianuariis
dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis atque optimi viri,
summa dignitas, cum praetorum, tribunorum plebis paene omnium virtus et fides
rei publicae subvenisset, cum virtute, gloria, rebus gestis Cn. Pompeius omnium
gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se venire in
senatum arbitraretur, tantus vester consensus de salute mea fuit, ut corpus
abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.
6. Quo
quidem mense, quid inter me et meos inimicos interesset, existimare potuistis.
ego meam salutem deserui, ne propter me civium vulneribus res publica
cruentaretur; illi meum reditum non populi Romani suffragiis, sed flumine
sanguinis intercludendum putaverunt. itaque postea nihil vos civibus, nihil
sociis, nihil regibus respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus
suffragiis, nihil hic ordo auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem
curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
7. Quo
quidem tempore, cum is excessisset, qui caedi et flammae vobis auctoribus
restiterat, cum ferro et facibus homines tota urbe volitantis, magistratuum
tecta impugnata, deorum templa inflammata, summi viri et clarissimi consulis
fasces fractos, fortissimi atque optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non
tactum ac violatum manu, sed vulneratum ferro confectumque vidistis. qua strage
non nulli permoti magistratus partim metu mortis, partim desperatione rei
publicae paululum a mea causa recesserunt; reliqui fuerunt, quos neque terror
nec vis, nec spes nec metus, nec promissa nec minae, nec tela nec faces a
vestra auctoritate, a populi Romani dignitate, a mea salute depellerent.
|