|
8.
Princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae, fortunae, memoriae,
nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui
fore putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui
ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica
dignam dicere. cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput
recitaretur, ne quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne
loqueretur, ne pedibus iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi,
proscriptionem non legem putavit, qua civis optime de re publica meritus
nominatim sine iudicio una cum senatu rei publicae esset ereptus. ut vero iniit
magistratum, non dicam: quid egit prius, sed quid omnino egit aliud, nisi ut me
conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?
9. Di
immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus
consul est! quanto maius dedissetis, si superiore anno fuisset! nec enim
eguissem medicina consulari, nisi consulari vulnere concidissem. audieram ex
sapientissimo homine atque optimo civi et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem
improbum, duo vero numquam post Romam conditam excepto illo Cinnano tempore
fuisse. qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus
in re publica consul esset. quod vere dixerat, si illud de duobus consulibus,
quod ante in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod
si Q. Metellus illo tempore consul fuisset [inimicus], dubitatis, quo animo
fuerit in me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse
adscriptoremque videatis?
10. Sed
fuerunt duo consules, quorum mentes angustae, humiles, pravae, oppletae
tenebris ac sordibus nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris,
magnitudinem tanti imperii nec intueri nec sustinere nec capere potuerunt, non
consules, sed mercatores provinciarum ac venditores vestrae dignitatis. quorum
alter me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter Cethegum
consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non
consules, sed latrones non modo deseruerunt in causa praesertim publica et consulari,
sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo, sed etiam vestro
ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt.
|