|
11. Quorum
alter tamen neque me neque quemquam fefellit. quis enim ullam ullius boni spem
haberet in eo, cuius primum tempus aetatis palam fuisset ad omnium libidines
divulgatum, qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum
impuram intemperantiam propulsare? qui, cum suam rem non minus strenue quam
postea publicam confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio
sustentavit, qui, nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec
multitudinem creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset--quo in
magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto egestate et
improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei publicae
detrimento, quam quo intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est -, quo
inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit, ne auspiciis
obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere
liceret, ut lex Aelia et Fufia ne valeret, quae nostri maiores certissima
subsidia rei publicae contra tribunicios furores esse voluerunt.
12.
idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum
sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se
ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non
solum civium lacrimas, verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo
contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit, quae, si eius vir
Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium, quae me
consule fuissent, clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse
repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit, compellavit,
Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti
meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul
imperiosus exire ex urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis
cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis
oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant,
inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis fecitque, quod nemo
umquam tyrannus, ut, quo minus occulte vestrum malum gemeretis, nihil <INTER>diceret,
ne aperte incommoda patriae lugeretis, ediceret.
|