Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Post reditum in senatu

IntraText CT - Text

  • Caput VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput VI

13. Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit qua auctoritate vir! vini, somni, stupri plenus, madenti coma, composito capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis, pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. ubi nobis haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius calamistrati tam eximia virtus tam diu cessavit?
Nam ille alter, Caesoninus Calventius, ab adulescentia versatus est in foro, cum eum praeter simulatam versutamque tristitiam nulla res commendaret, non iuris <notitia>, non dicendi vis, non scientia rei militaris, non cognoscendorum hominum studium, non liberalitas; quem praeteriens cum incultum, horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.

14. Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil crederes interesse; sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis, sed pseudothyro intromissis voluptatibus! cum vero litteras studere incipit et beluus immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus, non penitus illi disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis. habet autem magistros non ex istis ineptis, qui dies totos de officio ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria subeunda adhortantur, sed eos, qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.

15a. His utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi voluptates omnes vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque convivii, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant, quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. horum ille artibus eruditus ita contempsit hanc prudentissimam civitatem, ut omnis suas libidines, omnia flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License