|
15b. Is
nequaquam me quidem [non]--cognoram enim propter Pisonum adfinitatem, quam
longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset -,
sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe
accidit, sed rugis supercilioque decepit.
16.
Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non
vita, tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus gestis, cum A.
Gabinio consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non
vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem
adducebat, ut, cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad
occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? cum hoc coire ausus es, ut
consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut
civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te consule tuis
edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis
atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
17.
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem
esse, sicut eras eo tempore, an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules
senatui paruerunt? tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari
dicere te semper misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos tum,
cum a patria pestem depulissem, crudelis demonstrabas fuisse. tu misericors me,
adfinem tuum, quem comitiis tuis praerogativae primum custodem praefeceras,
quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras, constrictum inimicis
rei publicae tradidisti, tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam,
filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti;
idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non
tribunicio, sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque
intemperantia fuisti, ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam
pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus
urbis!
18a.
Nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris
solvebantur; uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad
vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem
deferebantur, cum isdem operis suffragium ferentibus eodem gladiatore latore,
vacuo non modo a bonis, sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo
Romano, quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis
nefariisque consulibus aerarium, provinciae, legiones, imperia donabantur.
|